1 Samuel 16

. Reprobatis majoribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est. . De officio pecorum factus est David rex hominum: Christus autem ab ovili Judaicae plebis ad regnum gentium translatus est. GREG., lib. I Moral., cap. 6; lib. 18, cap. 6. Diabolus, licet afflictionem justorum semper appetat, etc., usque ad potestas nisi a Deo non est. . etc. RAB. ex Euch. Erat David canticis musicae eruditus, etc., usque ad quasi dulcedine citharae locutionis nostrae tranquillitate revocetur. . Ante enim vexabatur a daemonio usque ad suffocationem. Refert Boetius philosophum quemdam tactu citharae daemonium ab obsesso corpore pepulisse.
Copyright information for VulgGlossa